de statu nostro nova describimus, quod
faciente dextera Regis regum, corporali gaudemus
beneficio sospiratis, et corporis nostri
membra, dudum in Italicis partibus laboribus
bellicis fatigata, regni nostri quiete deliciose
reficimus: et ad nostrorum detrimenta rebellium,
statumque fidelium pacificum procurandum,
continua, quin potius studiosa deliberatione,
pensamus.
Cap. IV.
Omnibus civitatibus et fidelibus suis, de regno
Siciliae, quod faciant ei subsidium, quando primo
cum exercitu suo intrare voluit Lombardiam.
In invidiam omnium nationum, quae quibuslibet
orbis regibus et terrae principibus
sunt subjectae, non solum debitae fidei,
sed innatae cujusdam affectionis zelum fideles
regni Siciliae semper ad dominos habuerunt.
Sed postquam ad regni nomen terrae tam nobilis
ambitus, quam inter se per vicarias occupantium
injurias Romanorum et Graecorum
Imperia placidis finibus dividebant, virtuosa
majorum nostrorum et prima consolidatione
pervenit in tantum regiae dignitatis nomen, et
solium dilexere regnicolae, ut eisdem antecessoribus
nostris, ab eis in reges et dominos
adoptatis, et fideliter acquisita defenderent,
et virtuose subjicere populos barbaros conarentur.
|
|