Boncompagnus de Signa: Rota Veneris

Pag 74


"Si amoris iura diligencius inspiceres, non dimitteres
grana pro paleis neque rem solidam
pro volatili, quoniam qui teneram diligit puellam,
fructus degustat acerbos neque naturalem
percipit saporem, qui uvam premere satagit, antequam
sit matura. Set scio, quod illas diligere
consuevisti, que suas facies cerusa et unguento
citrino dealbant, que rubent ex appositione
bambacelli et florere videntur ex coloribus
appositis, unde universis deberent plurimum
displicere, quia furtivus est color, qui non provenit
a natura. Est etiam aliud, quod te deberet a
talium amore divellere, quia neminem nisi pro
munere diligunt et illam, quam tibi credis esse
specialem, plures, immo plurimi abutuntur, sicque
communis est terminus, que speras fore discretum.
Revertere ad me igitur et more solito
gloriemur, quia in rebus necessariis nullum patieris
defectum".
Pone, quod aliqua uxorata velit ad se vocare
suum amicum, quando maritus est absens:
"Transmisi vobis violas, nunc autem fasciculum
destino rosarum, quoniam amicitie vestre
superlativis laudibus conveniunt flores, fructus
et frondes. Recessit enim aquilo, veniat igitur

Torna all'inizio