Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 269


Primanus tribunus erat, qui primae legioni tributum scribebat.
Properare aliud est, aliud festinare; qui unum quid
mature transigit, is properat; qui multa simul incipit neque perficit,
is festinat.
Prorsus porro vorsus.
( Pilates, p. 273)
Peregrina sacra simt dicta, quae ab Aliis urbibus religionis
gratia sunt advecta.
Peculatus, id est furtum publicum, dici coepit a pecore
tunc cum Romani praeter pecudes nihil haberent.

Torna all'inizio