Quod Bononienses < partis imperialis > hoc anno de Bononia expulsi fuerunt.
Eodem millesimo supraposito civitas Bononie fuit in magna
discordia per Bononienses, et fuit combusta pro parte. Et pars
imperialis fuit expulsa et expoliata de dicta civitate in festivitate
beati Iohannis Baptiste, scilicet pars Lambertatiorum. In
quo anno et die Sabbati secundo intrante Iunio in mane, pars
imperialis Bononie, timore succursus qui veniebat parti Ecclesie
dicte terre contra eosdem imperiales, absque ullo bello et violentia
aufugit de Bononia et Faventiam ivit.
Quod Faventia hoc anno fuit obsessa.
Et eodem anno obsessa fuit Faventia a Bononiensibus intrinsecis,
qui erant de parte Ecclesie, cum certa quantitate militum
et peditum et balestariorum civitatum Mutine, Regii, Parme et
Cremone. Et fuit guastata circumquaque atque destructa. Et
ego tunc temporis in Faventia habitabam in Ordine fratrum
Minorum et vidi et cognovi hec omnia.
Quod in hoc anno apud Faventiam bis congressi sunt illi de parte Ecclesie
cum altera parte, et pars imperialis semper obtinuit.
Anno Domini MCCLXXV, indictione tertia, in mense Aprili,
die septima dicti mensis exeuntis, milites Bononie uná cum Niculutio
Balugani potestate Bononie, cive Esii, et domino Malatesta
de Viruclo, cive Arimini, capitaneo populi Bononie, equitaverunt
contra Faventinos et extrinsecos de Bononia, qui erant Faventie.
Et cum essent ante portam Faventine civitatis, Faventini et extrin
seci Bononie equitaverunt ad quedam castra que detinebantur
per Bononienses. Et redeuntes Faventiam invenerunt militiam
Bononie, et cum eis tamquam in periculo constituti viriliter sunt
congressi; et sicut Deo placuit, Bononie militia fuit totaliter
fugata et superata et disconficta, et quidam ex his mortui, quidam
|
|