SED CONTRA, quidquid venit in compositionem corporis humani, est aliquo modo
perfectum ab anima. Sed quidquid incipit esse sub aliqua forma substantiali,
est generabile et corruptibile; anima vero substantialis forma est. Cum ergo
natura corporis caelestis sit incorruptibilis et ingenerabilis, videtur quod ad
compositionem corporis humani non veniat.
Praeterea, ut in 1 Cael. et Mun. Philosophus dicit, idem est locus naturalis
totius corporis et partis eius. Sed locus corporis caelestis est supra elementa.
Ergo nihil de natura illius corporis potest hic esse nisi sicut in loco innaturali,
et per motum violentum. Illius autem corporis non potest esse violentus
motus, cum motus eius circularis contrarium non habeat, ut in 1 Cael. et Mund.,
probatur; cum tamen oporteat motum violentum naturali contrarium
esse. Ergo nihil de natura corporis caelestis ad compositionem hominis venit.
Solutio
Respondeo dicendum, quod aliquid venire in compositionem alicuius contingit
dupliciter. Aut per essentiam suam per modum principii materialis vel formalis;
et sic nullo modo aliquid de natura corporis caelestis venit in compositionem
humani corporis. Quia quod plura corpora veniant ad constitutionem unius,
hoc non potest esse nisi tribus modis: vel per simplicem aggregationem, sicut
ex lapidibus fit acervus: vel per compositionem, quae est cum ordine partium
determinato et ligamento sicut ex lignis et lapidibus fit domus: vel per mixtionem,
sicut ex elementis efficitur mixtum. Nullo autem istorum modorum potest
aliqua pars de natura caelestis corporis in compositionem humani corporis
venire: quia in primis duobus modis oportet unamquamque partium esse
distinctam secundum situm ab alia; non autem videmus hoc in compositione
humani corporis, quod sit ibi aliquid de natura corporis caelestis, ab aliis, scilicet
elementis, secundum situm distinctum: in tertio autem modo oportet adesse
alterationem componentium, quia mixtio est miscibilium alteratorum unio, ut
in 1 de Gener. dicitur; natura autem caelestis inalterabilis est. Alio autem modo
venit aliquid in compositionem alicuius per effectum virtutis suae; et hoc modo
natura corporis caelestis venit in compositionem corporis humani, et omnium
mixtorum corporum: quia nihil consequitur formam substantialem nisi per virtutem
caelestem, eo quod corpus caeli est primum alterans, cuius virtute omnes
alterationes regulantur, et ad fines proprios perducuntur.
Quidam tamen dicunt, aliquid de natura corporis caelestis venire in compositionem
humani corporis essentialiter, quasi concilians elementa; et hoc dicunt
esse lucem, quam ponunt corpus esse. Sed haec positio falso fundamento innititur,
dum ponit lucem esse corpus, ut supra dictum est, quo remoto veritatem
haberet quodammodo: quia, ut supra dictum est, virtutes corporum caelestium
participantur ab inferioribus corporibus mediante luce. Nec tamen adhuc esset
|
|