unde volet ad regna coelorum. Quibus introgressis ac secundum ordinem ordinatis, cum propheta Deum laudante cantant
In excelsis, secundum quod dicit: Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis. Ipse enim dixit et facta sunt;
mandavit et universa creata sunt. Exinde cardinales 24 et notarios multos a parte orientis inveniunt, nec non ab altera
parte occidentis diaconos 7 et subdiaconos 24 vultibus eorum ad orientem versis, secundum quod dictum est: Ab occidente
et oriente venient, et recumbent cum Abraam Ysaac et Iacob. Interea signis elevatis, sicut ordinis religio exposcit,
antiphona sexies extra chorum in corpore ecclesiae magno clangore decantatur. Unde Ysaias propheta loquitur dicens:
Omnes habitatores urbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis et clangorem tubae audietis.
Antiphona autem sexies decantata, ventum est ad chorum, ubi omnes ordines in communi semel ipsam vocibus
altis atque sonoris cantant. Sic enim septies, universis in suum locum astantibus, ad Dei honorem et gloriam decantata,
septem dona sancti Spiritus clementer fidelibus esse donata ostendunt. At ut ea quae dixi et dico vera appareant, sententiis
sanctorum et gloriosissimi confessoris nostri Ambrosii confirmare et approbare satagui. Qui quibus modis quibusque
de causis ymnos et cantus cantavit, audi non me, sed ipsum in Beati Immaculati tractatu: Quae enim bene tenemus,
cantare consuevimus; hymni nobis, canticum nobis, psalmi nobis iustificationis sunt. Psallam spiritu, psallam et
mente. Ut expelleret et eliminaret oblivia a domo sancta sua, cantores sibi fecit verus Salomon, qui toto spiritu conquirendae
cognitioni divinitatis intenderent, nec psallentes deessent ecclesiae suae, quorum cantu nequam spiritus fugaretur.
Prophetae quoque ut prophetarent, psallendi peritos videbant psallere, quod suavi invitata dulcedine spiritualiter
gratia infunderetur. Et in euangelio legimus, in domo patris illius filium recuperantis percrepuisse symphoniam, qua
epulantes delectabantur fideles; perfidus autem impatienter audiebat. Dulcis igitur cantilena, quae non corpus effeminat,
sed mentem animumque confirmat. Ideoque canticum dicitur dum testamentum, quia remissionem peccatorum Dominique
iustitias in scripturis euangelicis suavi mentis exultatione concinunt. Ipse quoque Dominus non dedignatus est dicere:
Cantavimus vobis, et non saltastis. Et propheta: Cantabiles mihi erant iustificationes tuae. Et item: Psallam tibi Deus in
cythara, Sanctus Israel. Gaudebunt labia mea, cum cantavero tibi, et anima mea, quam redimisti. Cantabat haec laetus,
tanquam his melioribus epulis pasceretur. Denique cantavit Moyses, qui legem accepit. Cantavit autem Maria soror
Aaron in tympanis et choris. Et ut populi intra se velut mare procellosis tempestatibus dissidentis animos mulceret, ait
in libro Exameron: Plerumque mari comparatur ecclesia, quae primo ingredientis populi agmine totis vestibulis undas vomit,
deinde in oratione totius plebis tanquam undis refluentibus stridet, cum responsoriis psalmorum, canticis virorum, mulierum,
virginum, parvulorum, consonus undarum fragor resultat.
INCIPIT LIBER SECUNDUS.
Iesu Christe splendor Patris, via, vita, veritas,
Omnium Redemptor pie, cunctorum aequitas,
Universos qui te quaerunt, tua replet caritas.
Deus Pater, Verbum Patris Spiritus paralictus,
Tres personae, unus Deus, semper individuus,
Cuncta regens et cohercens, sedens ut altissimus.
Qui quos vis benigno reples spiritu scientiae,
Et elingues facis esse magnae eloquentiae,
Tui guttam vivi fontis mihi quaeso porrige.
Benedictus et laudandus in sanctorum gloria,
Quorum corpora truncata redolent ut lilia,
Cui debent summam laudem angelorum agmina.
Cum tu sis, Salvator, nostris unica defensio,
Iubilum qui praestitisti populo Iudaico,
Adsit mihi tua virtus nutrix in perpetuo.
De tantorum peccatorum venia te flagito,
Quicquid iuvenis peccando egi in hoc saeculo,
Ut cum veneris tu iudex in tuo iudicio.
Heu michi, qui tot annis vixi in hoc saeculo,
Numquam bona perpetravi conscius in animo,
Flagrans intus, ardens foris ullo sine termino.
Omnes iuvenes et cleri vobis dico maxime,
Quibus aetas atque visus candet isto tempore:
Verbis vanis atque iocis multum quaeso parcite.
Aetas quondam deaureata venit in argenteam,
Nuncque aerea infelix nostris misit ferream,
Atque modo malo nostro nos invenit lutea,
|
|