Salimbene de Adam: Cronica

Pag 387


loqueris ad eos, abbas Ioachym dicit: «Puto enim quoniam, sicut
olim Deus elegit patres antiquos quibus revelavit misteria sua,
postmodum apostolos iuniores quos et appellavit amicos, ita et
nunc tertio pueros eligat ad litteram, ad evangeliçandum Evangelium
regni propter illos quibus vetera viluerunt». Et ideo non
est absque causa misterii quod electum puerorum in festo Innocentum
patitur Ecclesia sedere in sede episcopali. Sed ista conveniunt
Ordini fratrum Minorum et Predicatorum, in quibus intrant
pueri litterati, nobiles moribus et honesti. De quibus Dominus
dicit, Ys. VIII: Ecce ego et pueri mei, quos dedit michi Dominus
in signum et in portentum Israelis a Domino exercituum, qui habitat
in monte Syon
. Istis etiam pueris a Domino data est sapientia,
sicut Daniel dicit, I: Pueris autem his dedit Deus scientiam et
disciplinam in omni libro et sapientiam
. Sed vir insipiens non
cognoscet, et stultus non intelliget hec
, quales sunt isti stulti et
ydiote, rudes et bestiales, qui se dicunt Apostolos esse et non
sunt. Porro docti intelligent
, sicut Daniel dicit, XII, quales sunt
fratres Minores et Predicatores.
Quod isti Apostoli non sint in statu salutis, pluribus rationibus
demonstratur.

Quod autem isti Apostoli non sint in statu salutis, pluribus
rationibus possumus demonstrare. Quarum prima et precipua
est, et magis periculosa et magis notanda, quia nec Deum timent
nec hominem reverentur. Nam manifestum est omnibus Christianis
et etiam toti mundo quod summus pontifex, qui papa et
apostolicus dicitur, non solum apostoli Petri vicarius est, verum
etiam Iesu Christi, et quod ei obediendum est in omnibus et per
omnia, maxime in his que non sunt contra catholicam fidem et
bonum salutis eterne. Sed papa Gregorius decimus, qui Placentinus
fuit, in pleno concilio Lugdunensi istorum congregationem et
religionem, quam facere inchoaverant, omnino cassavit, destruxit
et extirpavit, sicut et Saccatorum, nolens quod tot essent Ordines
mendicantes, ne populus Christianus tedio affectus gravaretur ab

Torna all'inizio