Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 286


atque in perpetuum permanenda statuimus. Nec licencia sii, ut dictum
est, ex eius vel omnibus eiusdem monasterii pertinenciis
cuiquam molestias inferre, vel sibi donata auferre a prefato, iuxta
quod subiectum isdem venerabilibus locis apostolicis institutis atque
privilegiis consistit, inconcusse permaneant. Et liceat eosdem
monachos de sua congregacione abbatem semper eligere, et liceat
ipsum abbatem suos, qui fuerint, iudicare monachos, et non solum
virile monasterium, sed eciam muliebre sibi subiectum. Si quis
autem, quod non optamus, nefario ausu presumpserit, || hec que a
nobis ad laudem Dei pro stabilitate iam dicti venerabilis monasterii,
statuta sunt refragare, aut in quoquam transilire presupm-serit,
nisi digna penitudine emendaverit, anathematis vinculo inno-
datus et cum diabolo et eius atrocissimis atque luda traditore
domini nostri lesu Christi gterno incendio concremandus depu-
tetur. At qui pio intuitu observator in omnibus extiterit custodiens
nostri apostolici constitutum ad cultum Dei respicientem,
benediccionis graciam a misericordissimo domino Deo nostro multipliciter
consequatur, et eterne vite particeps effici mereatur.
Scriptum per manus Theodorì scriniarii [BV] sancte Romane
ecclesie, in mense iulio, indiccione XIIa, in sacratissima sede
beati Petri apostoli, quarto anno pontificatus domni Paschalis
pape primi.

Torna all'inizio