63. Post haec peius ablata prorumpit in opere.  
Quarta dies pertinacem peccatoris animum  
non inmerito designat, per longam incuriam  
sub peccato delitiscens dum defendit crimina.  
64. Quattuor his modis iacet in spelunca pectoris  
anima sepulta, Iesus quam supernus arbiter  
alta uocat pietate, quatenus per gratiam  
uiuat mortuus et culpam paenitendum defleat.  
65. Serpens mala persuasit, Eua delectata est,  
Adam praebuit consensum: his tribus speciebus  
protoplasti deliquerunt. <Modum qua>rtum repperit,  
quando scelus excusauit arguente domino.  
66. Hinc est igitur quod Christus tres mortuos suscitat:  
infra domum nam puellam, extra portam iuuenem,  
Lazarum quatriduanum. Mente lingua opere  
mortuos ad uitam uocat relaxando facinus.  
67. Quartus uocem nunciantis audiuit tunc mortuus.  
Sed siletur eius uita, quia ualde rarum est,  
ut resurgat desperatus ac negator criminis.  
Surgit forte, sed per dei facta mirabilia.  
68. Quattuor uirtutes possunt designari animae  
isti quattuor quin immo dies. Principaliter  
est prudentia, secunda namque temperantia,  
tertia nam fortitudo, quarta sed iusticia.  
69. Ab his regitur uirtutum quattuor praesidiis,  
dei gratia preuenta, conpetenter anima:  
Prima scitur, sed secunda temperat scientiam,  
firmat tertia, sed quarta fortia iustificat.  
70. Splendor lucis, te praecamur, nate patris unice,  
qui cum patre deus regnas sanctoque cum spiritu,  
ut, quos proprio cruore redemisti seruulos,  
a peccatis absolutos mittas ad caelestia. 
  |  
  |