25. (1) DE EXORDIO QUALITATIVO.
(2) Qualitativum ad qualitatem rei vel persone pertinet, ut si dicam: 'Qualis amicus vobis extiterim in tempore oportuno effectus operum id indicat manifeste'.
26. (1) DE ADVERSATIVO.
(2) Adversativum sumitur ut si dicam: 'Quamvis ad impetrandum nulla michi suffragentur obsequia meritorum, de vestra tamen benignitate confisus ad portum vestre dominationi venio confidenter'.
27. (1) DE SIMILITUDINARIO.
(2) Similitudinarium ita sumitur: 'Ad vos tanquam patrem et dominum specialem mee devotionis litteras destinavi'.
28. (1) DE CONDICTIONALI.
(2) Condictionale, id est consecutivum, poterit ita summi: 'Si meam indigentiam vestre dominationi expono, vestra non debet discretio ammirari, quia vos tantum michi estis specialis dominus et unicus benefactor'.
29. (1) DE CAUSALI.
(2) Causale dicitur quod per coniunctionem causalem sumitur, ut si dicam: 'Quia requies michi vestris iusionibus est parere, ideo quicquid iubetis libentissime facere sum paratus'.
|
|