Quandoque tamen tristitia, large loquendo, dolor dicitur; unde Augustinus
distinguit dolorem animae secundum se, qui proprie dicitur
tristitia, et dolorem animae per corpus, qui proprie dicitur dolor. Loquendo igitur
de dolore proprie dicto, sic quantum ad laesionem, quae est materiale in
ipso, se extendit in Christo ad omnes potentias animae, secundum quod in
essentia animae radicantur, ad quam etiam laesio corporis pervenit, secundum
quod est eius forma; sed quantum ad perceptionem laesionis, quae est formale
in dolore, sic consistit in solo tactu, cuius est solus percipere laesivum inquantum
laedit, scilicet inquantum corporaliter coniungitur. Loquendo autem de
dolore secundum quod large etiam tristitia dolor dicitur, sicut ex dictis patet,
tristitia non potest esse in ratione sicut in subiecto, sed solum sicut in ostendente
id quod est voluntati repugnans; nisi ratio accipiatur prout comprehendit vim
apprehensivam et affectivam, in qua est tristitia sicut in subiecto, quamvis non
tristitia quae est passio, quae solum est in sensitiva parte, ut prius dictum est.
Nulla autem virtus apprehensiva ostendit nisi suum obiectum. Obiectum autem
superioris rationis sunt bona aeterna, ex quibus nihil erat contrarium voluntati
Christi; unde in ratione superiori, secundum quod ad obiectum suum comparatur,
non poterat esse tristitia in Christo; poterat autem esse quantum ad rationem
inferiorem, cuius obiectum sunt res temporales; in quibus aliquid contrarium
voluntati eius aliquo modo accidere poterat, ut infra, dist. 17, qu. 1, art. 2,
quaestiuncul. 2, patebit. Sic ipsa laesio erat contra aliquam voluntatem Christi,
qua naturaliter mortem refutabat, et similiter etiam mala humani generis ei
displicebant; unde in ratione inferiori poterat esse tristitia etiam secundum
quod ad obiecta sua comparatur. Et quia unaquaeque potentia ad naturam pertinet
secundum quod in essentia animae radicatur, quae est essentialis pars
naturae totius, rationem autem potentiae habet secundum comparationem ad
obiecta; ideo dicitur a quibusdam, quod passio doloris perveniebat usque ad
rationem superiorem, inquantum est natura, secundum quod laesio corporis ad
essentiam animae perveniebat; et ulterius ad omnes potentias, secundum quod
in essentia animae radicantur: non autem perveniebat ad eam inquantum est
ratio: quia secundum quod ad obiectum suum comparatur, nullum detrimentum
ex passione corporis sentiebat, cum in contemplatione divinorum non impediretur.
Et hoc etiam quidam aliis verbis dicunt, scilicet quod patiebatur ut est natura
corporis, non autem ut est principium humanorum actuum; et sic etiam
dicunt quod inferior ratio compatiebatur et ut est natura, et ut est ratio.
Quamvis etiam aliter possit intelligi distinctio qua distinguitur ratio ut natura
et ut ratio: quia ratio ut natura dicitur secundum quod iudicat de eo quod est
secundum se bonum vel malum, naturae conveniens vel noxium; ratio autem ut
ratio, secundum quod iudicat de eo quod est bonum vel malum in ordine ad
alterum. Contingit enim quandoque aliquid in se consideratum, esse naturae
noxium, quod tamen in ordine ad finem aliquem eligendum est, sicut ustionem
|
|