Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 904


Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod oratio semper est ad supplendum
aliquem defectum. Christus autem non patiebatur aliquem defectum quantum
ad bona spiritualia, quia beatus erat; patiebatur autem defectum, inquantum
passibilis erat in anima et in corpore: unde omnis oratio Christi quae erat pro
bonis spiritualibus, non erat pro se, sed pro aliis; sicut illud: «Ut sint unum in
nobis sicut et nos unum sumus», Ioan. 17: sed oratio quae erat pro his quae
pertinent ad corpus, etiam erat ipsi pro seipso, sicut patet per illud Psal. 40, 11:
«Resuscita me, et retribuam eis»; quae quidem oratio, etsi sit pro se, idest ut
ipse resuscitaretur; tamen est pro aliis, inquantum ad aliorum salutem tendit:
quia «resurrexit propter iustificationem nostram», Rom. 4, 25, et instructionem,
quia eius exemplo ab ipso Deo petere debemus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod oratio effunditur pro quolibet defectu amovendo;
sed hostia praecipue contra peccatum offertur, ut per eam Deus placatus,
aliquid concedat. Christus autem quamvis aliquem defectum poenae habuerit;
non tamen habuit defectum culpae; et ideo pro se oravit, non autem pro se
hostiam obtulit.
Ad secundum dicendum, quod orans pro quo non oratur, est ipse Christus,
secundum quod beatus, non autem secundum ea quae ad statum viatoris
pertinent.
Ad tertium dicendum, quod in Christo non erat aliquid quod voluntate rationis
absolute et simpliciter non vellet tunc esse in se; erat tamen in ipso passibilitas,
quam volebat, peracto redemptionis opere, per gloriam resurrectionis a se
removere; et erat in eo aliquid, scilicet passio imminens, quam volebat etiam
tunc non inesse voluntate sensualitatis, et rationis ut naturae.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod actus sensualitatis dicitur dupliciter.
Uno modo sensualitatis sicut principii elicientis actum: et sic oratio non potest
esse actus sensualitatis in Christo, ut probant rationes secundo inductae. Alio
modo dicitur sensualitatis ut obiecti, idest de eo quod sensualitas volebat: et sic
erat aliqua eius oratio sensualitatis: quia ratio orans, erat quasi advocatus
sensualitatis, proponens Deo appetitum sensualitatis. Hoc autem non faciebat
quasi ratio vellet hoc quod pro sensualitate petebat; sed ut doceret omnem
hominis voluntatem Deo subdendam esse, et in omnibus necessitatibus ad eum
recurrendum; unde subdit: «Non mea voluntas, sed tua fiat»; Luc. 22, 42.

Torna all'inizio