indiget aliquo, quod sit de genere bonitatis, discurrat ipsam
bonitatem per omnia principia et regulas, et inueniet de ipsa,
quidquid intelligere uoluerit. Et sicut dicimus de bonitate, ita
potest dici de aliis principiis. Ista mixtio est condicionata et
ordinata; sicut una res est distincta ab alia. Nam si discurratur
diuina bonitas per principia et regulas, ipse quidem discursus
diuinae bonitatis requirit altiores definitiones et species regularum,
quam discursus bonitatis angeli; et discursus bonitatis
angeli, quam discursus bonitatis hominis; et discursus bonitatis
hominis, quam discursus bonitatis leonis. Et sic de aliis suo modo.
IX
De nona parte
Quae est de nouem subiectis
In parte ista ponuntur nouem subiecta, in alphabeto significata;
in quibus cadit, quidquid est, et extra ipsa nihil est. Primum
subiectum est Deus, per B significatum. Secundum subiectum est
angelus, per C significatum. Tertium subiectum est caelum, per D
significatum. Quartum subiectum est homo, per E significatum.
Quintum est imaginatio, per F significatum. Sextum subiectum
est sensitiua, per G significatum. Septimum est uegetatiua, per H
significatum. Octauum est elementatiua, per I significatum. Nonum
et ultimum est instrumentalitas, per K significatum.
Quoniam in Arte magnaquodlibet subiectum est deductum per
principia et regulas, idcirco ipsa hic non discurrimus, quia hanc
Artem breuiorem illa uolumus agere, et quia illa deductio in hac
Arte est implicata. Propter quod illam dimittimus intellectui
intuenti bene. Et sufficit exemplum, datum in tertia figura, in qua
applicamus omnia principia ad bonitatem. Et etiam ad intellectum
omnes regulas huius Artis.
Tractatus istorum subiectorum consideramus cum quattuor
|
|