qua predictus Landulphus de Vareglate, qui post ipsam sinodum fuit Astensis episcopus,
neque ante papam vel ejus curiam vel synodum adversum Grosulanum verbum ignominiosum
protulit; sed presbiter Liprandus causam, quam adversus Grosulanum habuit, pure notificavit.
Et apostolicus non legem, per ipsum presbiterum datam et sacramento et igne notatam,
laudavit, sed gratiam et officium presbiteratus in illo firmavit et dixit: "Si hic presbiter
iuraret, et duodecim sacerdotes cum illo iurando affirmarent, quod Grosulanus coegit ipsum
presbiterum ire ad ignem, sustineret Grosulanus depositionem". Atque super hoc spatium
consulendi per unam noctem dedit. Nocte autem illa transacta, apostolicus coram synodo
a Grosulano suscepit sacramentum; in quo sacramento Grosulanus sic ait: "Ego Grosulanus,
gratia Dei archiepiscopus, non coegi dictum Liprandum presbiterum ire ad ignem et facere
iudicium". Tunc et Ardericus, Laudensis episcopus, jurando firmavit id ipsum. Azoni
vero, Aquensi episcopo, proferenti id ipsum jurare ex parte Grosulani, ab apostolico fuit condonatum.
Grosulanus itaque accessit, ut acciperet gratiam restitutionis: et cum ad accipiendam
restitutionem accederet, gabuta vel pastoralis virga, quam idem Grosulanus sua tenebat
manu, coram synodo ad terram coruit. Quod signum quampluribus fuit indicium, quod
sacramentum eius fuit sacramentum mortis. Verumtamen nec papa nec ejus sinodus ad hoc
tunc respexit; sed ipsum Grosulanum Azoni, Aquensi, et Arderico Laudensi atque Jordano
de Clivi et ceteris Mediolanensibus tam clericis quam laycis, verum etiam episcopis ejusdem
ecclesiae suffraganeis, volentibus habere eum in archiepiscopum, licet otiose, restituit. Quoniam
quidem presbiter ille Liprandus, licet occasione huius restitutionis foret suspectus
Grosulano restituto et restitutum suscipientibus, tamen in ecclesia Sancti Pauli suaque domo
fuit sacerdos ydoneus in suo officio per septem annos post ipsam restitutionem. Grosulanus
vero, gratia Gulielmi abbatis monasterii sancti Ambrosii, et Andree Mediolanensis ecclesie
primicerii, et Ottonis vicecomitis et alliorum multorum prudentum tum clericorum quam
laycorum, nec sedem nec aliquam munitionem archiepiscopatus post legem ipsam, a presbitero
factam, sive restitutionem, a synodo celebratam, habuit.
21. Ipsa quoque ecclesia et regnum, que pro Grosulano synodum ipsam tractavit,
in semet ipsis divisionem servans, servavit et servando. Quis potest enarrare combustiones,
desolationes, abhominationes, que combuxerunt et desolaverunt Mediolanum et regnum ipsumque
sacerdotium ex tempore, quo lex presbiteri Liprandi venit in ambiguum! Etenim, ut
taceam combustiones, que perturbaverunt et perturbant Mediolanum, memor sum sugestionis
principum, que tunc sugessit Henrico, deicere Henricum patrem suum, et imperatorem
dictum. Ille quidem abhorrendo symoniam in patre, patrem oppressit. In tempore huius
oppressionis egregia stela, que dicebatur cometa, per plures dies et noctis in tempore veris
a setemptrione et quasi in occidente late et splendide nituit, et mortem oppressi Henrici
presignavit.
22. Ego quoque in hoc regali et sacerdotali turbine, orescendo tribulationes improperiorum,
que fiebant et fiunt michi propter livorem sepe dicti presbiteri avunculi mei,
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|