« habeas pravitatis ». Dictio vero ultima unius cursus proprie debet esse quatuor
sillabarum, ut in supradictis patet exemplis. Si autem talis dictio interdum, ut
accidit, vocabulorum inopia non occurrat, tribus modis supplendum conceditur:
primo, per duas dictiones bisillabas, ut in hoc exemplo: « divina clementia produxerit
omne bonum »; secundo, per unam monosillabam precedentem et trisillabam
sequentem, ut in hoc exemplo: « divina pietas nos erigit ad superna »; tertio modo,
per duas monosillabas precedentes et unam bisillabam sequentem, ut in hoc exemplo:
« divina pietas dignetur erigere nos ad celum. » Aliis modis proprie tale supplementum
non constat. Nam vitiosus est cursus qui in monosillabam desinit. Si tamen
reperitur interdum, duabus monosillabis vel una monosillaba ultima monosillaba
societur. Nam finalis monosillaba vicem duarum adimplet per finalem. adcentum,
ut in hoc exemplo: « divina clementia dignetur erigere nos ad se »; et in
hoc alio: « dic, amice, dirigis aliquem preter te? » Et hoc modo in interrogatibus
actius collocatur propter suspensionem interrogationis in fine. Et nota quod quando
bisillaba dictio finit cursum, licet penultima eius naturaliter fuerit brevis, semper
tamen optinet vicem longe. Nam, ut superius dictum est, accentus brevis infra trisillabam
dictionem non percipitur, nec etiam solis metris.
(C)ursus contrarius sive planus quatrisillabus, qui etiam a quibusdam dicitur semivelox,
cum quia est superiori contrarius, tum quia non cum celeritate profertur, -
immo cum quadam considentia moderata deducitur -, constat ex duabus dictionibus
quatrisillabis, quarum precedentis penultima producatur, sequentis vero penultima
brevietur, ut in hoc exemplo: « divine maiestatis imperium. » Potest tamen precedens
dictio, ut de superiori cursu dictum est et de ceteris est dicendum, esse maior
ad libitum; minor vero esse potest usque ad bisillabam dictionem. Nam, ut superius
dictum est, monosillaba in cursibus finalibus indecenter admictitur. Exemplum hoc:
« maioritate accipias, minoritas vero istud habebitur. » Si vero finalis dictio quatrisillaba
non occurrat, uno modo, non pluribus supplementum. admictitur, videlicet per
monosillabam precedentem et trisillabam sequentem, ut in hoc exemplo: « sapientis
animus elevatur ad ethera. »
(S)caber, qui et velox trisillabus dicitur, constat ex duabus dictionibus trisillabis
quarum utriusque penultima brevietur, ut in hoc exemplo: « celestis curie gloria sapientum
suscipit animas. » Potest tamen precedens dictio esse maior ad libitum,
minor vero trium sillabarum esse non potest propter antedictam causam,
nec etiam valet recipere supplementum. Ultima vero trium tantum sillabarum integraliter
debet esse, cuius cause colliguntur ex dictis, ut in hoc exemplo: « cum tanta
sit rhethorice dignitas. » Dicitur autem iste cursus scaber, quia minus levigat aures
quam alii cursus, propter cadentiam duplicis brevitatis.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|