Leonardus de Benevento: Epistolae

Pag 126


contra maiestatem nostram sue calcaneum malignitatis erexit. Propter
quod Ille, qui crimen hoc ingratitudinis punivit in angelo et homine
severius dampnavit in primo, ingratum hunc nostris conclusit in manibus,
velut piscem in gurgustio piscatoris, illius crucis exponendum equa
sorte patibulo, quam nequiter paraverat Mardocheo. En clades, en calamitas
et calamitatis adversitas, que profluxit in miserum, en casus gravior
suis deplorandus a posteris, qui attrivit ingratum! Nam olim non poterat
absque crimine maiestatis offendi. Nunc autem ad crimen incurreret,
qui dum eum posset ledere, non curaret, et cui penarum inflictio committebatur
ut domino, nunc ipsarum passio mandatur ut servo. Igitur contra
ipsum eiusque consimiles insurgant leges, armentur iura et zelus iudicis
exardescat, ut pene pungat exacta necessitas, quem plenitudo voluptaria
nefandis ab actibus non abduxit et, pestilente multato, parvulus
virum induat sapientem. Ac ne pandamus delinquentibus sinum, si penis
decentibus non occurramus erratis, exerentes de vagina potestatis regie
gladium bis acutum, te … ad truncationem capitis, ita quod moriaris, in
hiis scriptis singulariter condempnamus. Satis denique iustum et ecum
est, ut is capitis animadversione plectatur, qui rei publice peccavit in
caput. Donationes, relicta, debitorum liberationes, emancipationes et
quoscumque legitimos actus per te factos post conceptum in principem
proditionis virus cassamus, irritamus; cassa et irrita nuntiamus ac viribus
carere decernimus. Non enim legis gaudere debet auxiliis, qui animatam
commerere temptavit in legem. Et quia crimen hoc, quod tu
ingratus filius in tui perniciem commisisti, contagiosus est morbus, quo,
dum stipes inficitur, tota descendens linea maculatur, filios tuos, quibus
vitam tamen benigniter indulgemus, tibi succedere nolumus, sed fiscum

Torna all'inizio