Guido Faba: Dictamina rhetorica

78


nobis assignaverit diversorum, in quibus reclusi nos intueri
corporaliter non valemus, tamen ipsius gratia tanto caritatis
vinculo nos constringit, ut corporalis absentia mentis
presentia gratuletur, et quod exterioris hominis oculi nequeunt
contemplari per interioris hominis affectus debite adimpletur.
Cum itaque Deo servire nihil sit aliud quam regnare,
vestre caritati supplico multa prece quatenus perseverantiam,
auctore Domino, in bonis operibus habeatis, expectantes beatam
spem et adventum glorie magni Dei, quem videre facie
ad faciem mereamur.
CLII.
Responsiva ad predictam.
Gaudens gaudebo in Domino quia exultavit anima mea
in Deo salutari meo, cum legi vestrarum seriem litterarum,
que fidei magnam puritatem et dilectionis continet affectuosissimam
caritatem. Rogo itaque sanctitatem vestram ut me
sepius visitetis vestris litteris, pro me peccatore creatoris potentiam
exorando, ut quod incepi, perficiam, et augmentet dono
sue gratie salutaris.
CLIII.
De canonico scholari ad canonicum scholarem.
Amico carissimo et fratri plurimum diligendo I. Faventino
canonico, A. canonicus Imolensis salutem et dierum longitudinem
cum honore. A. et B. nostre terre viri nobiles et
potentes, pro multis servitiis que contulistis eisdem nostris
precibus et amore, nobis laudes immensas ad honorem vestri
nominis publice retulerunt. Quare vobis gratiarum actione
exhibita qua tenemur, vestre dilectioni promittimus quicquid
possumus et habemus.

Torna all'inizio