ratio autem partis, sicut et imperfecti, penitus a Deo removetur. Primum vero
modum et tertium quantum ad aliquid possibile est Deo convenire. In
Incarnatione enim ex parte assumentis duo possunt considerari; scilicet persona
et natura. Si autem consideremus personam assumentem, sic coniungitur
humanae naturae assumptae tertio modo coniunctionis: quia persona divina fit
persona huius naturae humanae: sed ex his duobus non resultat aliquod tertium,
sicut etiam in Socrate ex persona eius et natura non fit aliquod tertium,
sed persona eius in humana natura subsistit. Si autem consideremus naturam
assumentis, sic coniunctio eius ad naturam humanam est secundum primum
modum coniunctionis, inquantum duae naturae in una persona conveniunt,
quae in naturalibus proprietatibus nihilominus distinctae sunt. Et ideo
Incarnatio insertioni comparatur: sicut enim in insertione in eodem trunco in
quo erat unus ramus per naturam, fit ramus alius per insertionem; ita in eadem
persona in qua naturaliter erat divina natura, est per unionem humana natura.
In uno autem genere vel specie Deum et creaturam convenire impossibile est;
sed per analogiam possibile est. Sed hoc ex tunc fuit ex quo creaturae esse coeperunt:
et ideo de hoc non est ad praesens quaestio.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod contingit aliquando in relativis aliquid relative
dici, non quia ipsum referatur, sed quia alterum refertur ad ipsum,
sicut scibile relative dicitur ad scientiam: et in talibus
aliquid incipit dici de novo quod prius non dicebatur, nulla mutatione facta
circa ipsum, sed circa alterum: nulla enim mutatione facta circa scibile, incipit
esse a me scitum per mei mutationem: et similiter dicitur res scibilis non per
potentiam passivam quae sit in ipsa, sed per potentiam quae est in sciente: et
sic est in proposito. Non enim potest esse ut Creator ad creaturam referatur nisi
quia creatura ad ipsum refertur, in qua relatio realiter existit, ut in 1 lib. dictum
est, dist. 30; et ideo Deus dicitur uniri non per mutationem sui, sed eius cui unitur;
et similiter cum dicitur unibilis, hoc dicitur non per potentiam aliquam
passivam in Deo existentem, sed per potentiam quae in creatura est ut uniri
possit. Vel potest dici, quod unibile non dicit potentiam passivam, sed activam.
Sed haec responsio non congruit propter duo. Primo ex ipsa significatione
nominis: quia unibile significat possibile uniri; unitivum vero potens unire.
Secundo, quia cuius est actio eius est potentia: unde cum haec actio quae est
unire, conveniat indifferenter toti Trinitati; et unibile si dicit activam potentiam
unionis, toti Trinitati indifferenter conveniet, et non magis congruet Filio, ut in
littera dicitur.
|
|