quas de hostibus suis predictis habuerat, et clipeos atque cassides. 
Nec pretermittendum fore opinor, quod imperator christianissimus, 
animi ferocitate deposita et hostili odio abiecto, ipsos 
Cremenses per quendam locum angustum, unde egrediebantur, 
exire adiuvans suis propriis manibus quendam ipsorum languidum 
cum aliis militibus exportavit. Qui tante benignitatis 
tanteque imperialis mansuetudinis actio omnibus hominibus 
maximum debet prestare exemplum. Enim Teutonici ac 
Longobardi castrum introeuntes, prout quisque fortior erat, 
unus solus tantum unam viciniam occupabat; nec de illis 
rebus, que in illis erant  domibus , quas occupaverant, alicui 
alii permittebant accipere. Quod alii et maxime scutiferi, qui 
postremum intraverant castrum, considerantes nec aliquid de 
rebus ab aliis preoccupatis accipere audentes, dolore insimul et 
invidia concitati in quam pluribus castri partibus ignem apposuerunt; 
et totum castrum subito combustum fuit cum his 
rebus tam victualibus quam aliis, que intus fuerant, cum non 
esset adhuc plene expoliatum. Posteaque fere omnibus domibus 
castri destructis Cremonensibus, partim a Laudensibus 
fossatoque complanato murum quoque castri totum in terra 
prostraverunt. Insuper etiam Cremonenses avidi Creme 
dissipationis etiam quasdam ecclesias ipsius castri destruxerunt.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
 
  |