sunt electi, alii reprobi; nam neque ex operibus  
patris, aut matris, quia ex uno concubitu sunt; et  
suis non, quia nondum aliquid fecerant, quia nati  
non erant. 
11. AUGUST. ( epist.  105  ad Sixtum presbyt. , sub  
finem, tom. II)  Sed et Rebecca . Quo pertinet [ al. , pertinuit]  
ut abderet ex uno concubitu, nisi ut non solum  
de suis, neque de parentum meritis, sed nec de  
ipsius, id est, unius patris mutata forte in melius  
voluntate gloriatur [ al. , gloriaretur] Jacob dicens  
ideo a creatore se dilectum, quia pater ejus quando  
eum seminavit melioribus laudabilior moribus fuit?  
Ex uno, inquit, concubitu fuit unum tunc ad eos seminandos  
meritum patris, unum ad concupiscendos [ al. ,  
concipiendos] matris meritum; ut cum eodem [ al. ,  
ex eodem] patre, eadem matre, uno concubitu antequam  
aliquid egissent boni aut mali, alterum Deus  
elegit, alterum odit. Intelligat Jacob ex illa massa 
iniquitatis originalis, ubi fratrem, cum quo habuit  
omnem causam, videt per justitiam meruisse damnari,  
non nisi per gratiam se potuisse discerni. 
12. LANFR.  Sed et Rebecca . Ordo: Rebecca habens  
filios, ex uno concubitu Isaac. 
13.  Nunquid iniquitas . Iniquitatis videbatur esse 
Esau non peccantem reprobasse. Neque tamen hanc  
magnam et arduam quaestionem solvit 
14. AUGUST. ( ibid.  paulo ante)  Nunquid iniquitas .  
Cum enim dixisset, absit ut sit iniquitas apud Deum!  
Itaque [tanquam] ei dicemus: Unde hoc ostendis, 
cum asseras: Non ex operibus, sed ex vocante dictum  
est;  Major serviet minori?  Moyses enim, inquit,  
dicit. 
15. LANFR.  Moysi enim . Non respondet quaestioni;  
sed superiori sententiae, qua dictum est  Jacob  
dilexi , etc. 
16.  Miserentis . In Jacob, inquit, potest videri,  
quia neque voluntas, neque vita salvat hominem;  
sed misericordia Dei, qua bona voluntas et bona  
opera inspirantur 
16.  Miserebor , etc. Probat quia dilexit Jacob,  
quia omnes diligit secundum propositum, id est.  
gratiam; nam dicit:  Miserebor , etc.
  |  
  |