Gerardus Falconarius: [Liber medicaminis]

208


illum pasce et assidue da vero illi passerem sufficientem
in sero vel pullum, et sanabitur.
7. Si se bulsum ostenderit.
Auri pigmenti triti dragma una, piperis grani IX, et
facto pulvere cum carne calida sibi tribue.
Item, si bulsus est, tolle quatuor petiolas lardi quales
inglutire possit et intinge in melle, deinde supersparge limaturam
ferri et in gurgam sibi mitte. Hoc autem fac per
triduum, nichil aliud sibi tribuens. In quarto vero die tolle
pulcinum tenerum et cum vino multum inebria, sicque
calefac pectus eius ad ignem, [cum autem calefactum erit,

Torna all'inizio