Poterunt autem narrationem aliqua signa preire, que suffcient ad
ipsam et petitionem invicem colligandas, utpote si, exordio posito, sic
dicatur: cum igitur vel cum itaque, sicut honorabili cive nostro Petro
percepimus conquerente, vos eidem debentes stipendia pro duobus
mensibus, quibus se in servitiis vestris exercuit ipsum, nimiis indutiis
fatigetis, nobilitatem vestram precamur attente, et cetera.
Si vero varia narrabuntur, uno explicato, reliqua poterunt sumi
cum aliquo horum signorum: insuper, interea, preterea, ceterum,
demum.
Conclusio autem poterit iungi cum aliquo horum signorum: nam,
ut, ne, alioquin, sin autem, sed si, et similium; aliquando cum participio
futuri temporis, ut scituri, noturi, et cetera.
|
515
520
|