Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 212


iam accinxerat se ad iter. Erat enim in partibus orientalibus tunc
quedam prouincia que Amazonum dicebatur, in qua sole femine
sine masculis habitabant. Quarum adolescencium feminarum cura
potissima illa erat armis bellicis insudare et bella committere, vnde
strennuitatis famam et bellandi gloriam sibi querere potuissent. In
facie uero ipsius prouincie erat quedam magna insula ualde fertilis
et amena, in qua soli masculi continua habitacione degebant. Erat
enim mos feminarum ipsarum tribus mensibus anni, scilicet Aprilis,
Maii, et Iunii, ad predictam insulam se transferre et cum masculis
ipsius insule commorari. Propter quod multe inpregnabantur ex eis
et pregnantes ad propria remeabant. Partu tamen edito, si contingebat
filiam nasci, eam secum in prouincia detinebant; si masculum,
factum triennio maiorem ad ipsam insulam transmittebant.
Huius autem prouincie erat tunc regina quedam uirgo nobilis et
nimium bellicosa Penthesilea nomine, que Hectorem sibi nimium
astrinxerat in amicum propter sue strennuitatis nimiam probitatem.
Sed audito quod Greci contra regem Priamum in magno exercitu
ueniebant, ipsa in auxilio regis Priami cum mille puellis in multa
strennuitate pugnantibus apud Troyam ob amorem Hectoris se contulit
pugnaturam.
Propter quod in ciuitatem Troye cum suarum comitiua puellarum
intrauit, ignara tamen hectorem mortuum extitisse. De cuius
morte postquam sibi innotuit, facta est nimium anxiosa et pluribus
diebus uacauit in lacrimis. Demum regem Priamum affectuosis est
sermonibus allocuta, requirens eum ut sequenti die, omnibus suis
paratis ad bellum, vnam ex portis ciuitatis iubeat aperiri. Nam et
ipsa cum puellis suis intendit congredi contra Grecos ad bellum, ut
Greci proinde ualeant experiri quid in bello ualeant detexere puellarum.
Ad iussum igitur regis Priami rex Philimenis cum Paffagoniis,
Heneas, Pollidamas, et ceteri cum aciebus eorum, et Penthesilea
cum suis puellis per portam Dardanidem, quam rex
Priamus aperiri mandauit, egrediuntur ad bellum.
Contra quos Greci uiriliter occurrentes eos potenter recipiunt
in ictibus lancearum. Durum ergo prelium committitur inter
utrosque. Propter quod Menelaus irruit in Penthesileam. Sed
Penthesilea sic potenter impulit Menelaum quod ipsum ab equo

Torna all'inizio