: De paenitentia regum et de investitura regali collectanea

612


cognosceris ordinem inordinate prorupisse. Intolerabilis quidem culpa est, sed secundum
iussionem piissimi domni imperatoris, si nequaquam amplius in contumaciê tuê errore
perstiteris, relaxamus. Gregorius Mauricio augusto capitulo XVIIII.: Non enim parvê
potuit esse mercedis, quod Johanne sanctê memoriê de hac luce subtracto ad ordinandum
sacerdotem êtas vestra hêsitavit. Tempus paulo longius distulit, cum metu omnipotentis
Domini consilium quesivit, ut videlicet causa Dei cum magno timore debuisset disponi.
Unde et aptum valde existere in pastorali regimine fratrem atque sacerdotem Cyriacum
existimo, quem ad eundem ordinem vestrê pietatis consilia longa genuerunt.
Post pauca:
Omnipotens Deus bonum hoc serenitati dominorum piêque eorum soboli et in presenti
seculo atque in perpetua remuneratione retribuat, quatenus de eo pietatis vestrê iudicium
non solum ante homines, sed ante supernê quoque oculos maiestatis convalescat.
Gregorius
Anastasio expatriarchê Ant[iocheno]: Preterea indico, quia a serenissimis dominis, quantis
valui precibus postulavi, ut vos honore restituto ad sancti Petri, apostolorum principis,
limina venire et, quousque Deo ita placuerit, hic mecum vivere concedat, quatenus dum
vos videre meruero, peregrinationis vestrê tedium de êterna patria invicem loquendo relevemus.

In annalibus imperatorum Karoli Magni et gloriosissimi Ludvici de ipso papa
Romano: Gregorius presbiter tituli sancti Marci electus, sed non prius ordinatus est,
quam legatus eiusdem Loduvici imperatoris a Francia Romam venit et electionem cleri
et populi, qualis esset, examinavit.
Leo quartus Lothario et Lodwico augustis: Reatina
ecclesia, quê per tot temporum spacia pastoralibus curis destituta consistit, dignum
est, ut brachio amplitudinis vestrê sublevetur ac gubernationis tegmine protegatur. Unde
salutationis alloquio premisso vestram magnitudinem deprecamur, quatenus Coloni, humili
diacono, eandem êcclesiam ad regendum concedere dignemini, ut vestra licentia accepta
ibidem eum Deo adiuvante consecrare valeamus episcopum. Sin autem in predicta ecclesia
volueritis, ut preficiatur episcopus, Asculanam êcclesiam quê viduata existit, illi vestra
serenitas dignetur concedere, ut consecratus a nostro presulatu Deo omnipotenti vestroque
imperio grates peragere valeat.
Stephanus papa Widoni comiti: Lectis sagacitatis vestrê
apicibus, quê defuncto ecclesiê Reatinę antistite clerum et plebem eiusdem elegisse sibi
futurum antistitem nobisque consecrandum vestro studio directum esse, ne ipsa êcclesia
diu sine proprio consisteret pastore fatebantur, nos de obitu prioris dolentes, quando de
unanimitate et canonica ipsius ecclesię electione nunc ipsum electum, ut mandastis, tam
citissime ordinare omisimus, quod imperialem nobis, ut mos est, absolutionis minime detulit
epistolam. Pro qua scilicet re ambiguum nobis extitit. Ideo voluntati vestrê in hoc
parere distulimus, ne augustalis animus durissime modo quocumque perciperet. Sed
scientes êcclesiam Domini sine proprio diu pastore non debere consistere, gloriê vestrê
mandamus, quoniam aliter mox agere non debuimus, ut vestra sollercia imperiali, ut consuetudo
prisca condictat, percepta licentia et nobis, quemadmodum vos scire credimus,
directa epistola, tunc et voluntati vestrê de hoc parebimus eundemque electum adiuvante
Domino consecrabimus. Quod, karissime fili, moleste nullo modo suscipiatis nec aliter
ad nos preterisse credatis, cum canonica instituta et censuram legalem inviolabilem observare

Torna all'inizio