Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 482


Hoc facto et ordinato, tunc aliqui ystriones ad ipsum
accedunt et etiam alique ystrionatrices; ante ipsum tam dulciter
cantant quod quedam iucunditas est audire. Deinde ystriones
faciunt venire leones qui reverenciam faciunt Imperatori.
 
De cifo qui per aerem vadit ad ora sedentium in convivio,
qui plenus est vino. Cap. XXX.
 
1. Deinde ystriones vehi faciunt ciphos aureos per aerem,
plenos bono vino, et sic ad ora omnium volencium bibere de
isto vino porigunt istos ciphos. Sic hec et multa alia coram
domino isto faciunt.
2. Dicere autem et referre magnitudinem istius domini et
illa que in curia sua sunt, esset incredibile quoddam nisi ista
oculis viderentur. De hoc tamen quod multas expensas facit,
nemo mirari debet cum nichil aliud pro moneta expendatur
in toto suo regno quam quedam carte quas pro moneta habent
ibi, et infinitus thesaurus ad manus suas recurrit.
 
De peponibus in quibus nascuntur bestiole facte
ad modum unius agni. Cap. XXXI.
 
1. Aliud insuper valde mirabile dici potest, quod tamen non
vidi sed audivi a personis fide dignis. Nam dicitur quod Cadelis
est unum magnum regnum, in quo sunt montes qui
montes Capei nominantur. Unde ut dicitur in eis nascuntur
pepones valde magni, qui quando sunt maturi ipsi aperiuntur,

Torna all'inizio