Paulinus Aquileiensis: Epistolae

Pag 518


in pampino, uvarum ubertim copia pinguidinis infusa ratione rore rubescat. Quocirca
praecoquitur gentibus butriones folliculis in mentium quandoque torculari ingenui
expressi pondere aureis novum sanae flavescat doctrinae Fallernum in pateris,
quibus usque salubriter epotatis ad fundum, merentia siquidem corda sua virefacta
saporis dulcedine, letitiae protinus repleta gaudio helarescant, de illa videlicet vini
potatione, de qua psalmista typice cecinit dicens: “Panis”, inquit, “cor hominis confirmat,
vinum letificat”: et rursus: “Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum
potabis eos”.
Ecce enim bals[am]igeri transmisso iam iamque lordanis alveo, repromissionis
terram Iesum ducem sequentes ingressi, fructifera confestim arbusta legis studuimus
plantare, cogente praecepto, quod figurata legitur nichilhominus promulgatione digestum.
In primo itaque, secundo, et tertio anno primordia fructuum eorum prohibiti contrectare,
gustare rennuimus; sed nec summo recte putavimus horum quippiam, gulosa
delusi fraude, apice linguere lingue, moxque praeputia eorum discretionis recidi
onestius prospeximus cultro, obvolutaque tenuissimis verborum foliis intacta iudicavimus
permanere, ne forte valde lasciva mollitie resoluta, et elationis nimiae perfluida
teneritudine, necdum humillitatis suco perfusa, maturae dulcedinis sapore suavia ad
vomitum superbiae magis comedentis provocarent faucem quam refectionis gratia suaviter
dulculata humili demulcerent edulio receptacula ventris. Nunc autem legaliter
in hoc anno de fructibus eorum edendi concessa licentia, Mosaico per omnia calamo
cohibente, non ab re aestimo, si avidius vesci ex eis humili simplicique palato desidero.
“Quis plantavit”, inquit apostolus “vineam, et de fructu eius non comedit”? Et
quis pascit gregem vel premit ubera, et lactis dulcedine defraudatus, ieiuno deficiens
stomacho inanescat?
Sed hoc ipsum melius prorsus putavimus haec omnia in uno coacervata fasce
stili nostri ferculo serenis vestris vultibus deferenda: quatenus vestrae discretionis
arbitrio acerrima poma, necdum maturo suco perlucida, ne carpantur manu sola, aut,
ut ita dixerim, animadversionis virga aurisonis discutiantur syllabarum latentia de
frutectis praetereuntium pedibus conculcanda. Ea vero, si tamen inveniri potuerint,
quae solis perfusa radio aureum fingant decorem in cortice rationalique decerpta
pollice discoloribus depictis palmulis vestro reponantur iudicio redolentia in canistris,
ad usus utique fruentium, etsi non digna nobilium, pauperum forsitan necessario reservata.
Scio enim pueros vestros peritissimos viros huiusce artis gnaros strenuosque
cultores, quorum sudore luculentoque verborum lepore, qui calamo linguae astuto
perfuncti ingenio in mentis tinctorio intingere non sunt ignari, vestris per omnia
magnisonis obtemperando praeceptis, et errata corrigi et triticea farra a vitiorum
zizaniis discretius poterunt expurgari, qui pretor illa aurea regiaque falce regalibus
tenetur moderatius palmis.
Habent procul dubio et ipsi proprias dentatis subtiliter nichilominus limis exacuatas,
cinctoriis prorsus vectitant suspensas in strofiis, quamquam nec bellicis, his
contenti, careant armis, induti nimirum luricis triformicis et cristatis instructi galeis

Torna all'inizio