Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 24


2. Qualiter sibi scribunt inimici ad invicem
 
Quando comites vel milites vel quicumque inimicantes ad invicem
coguntur inter se litteras destinare, quod mittens preponat se
non reputo nobilitatis, vel quod dicat pro salute merorem. Non enim
convenit viro nobili vel se aliis preponere, vel aliquem blasphemare
pocius eos decet dampnificare adversarios lancea sive spata. Melius
illud ergo iudico, melius puto sic dici: Zano de Carpinea, Friderico
vel Galasso de Montefeltro, Malatestinus domini
Malateste de Arimino, et absolute et absque salutacione vel aliqua
blasphemia sic accedere ad corpos epistole: Noveris tenore presencium.
Si autem inimico nullum vellet exhibere honorem, loquatur ei tantum
iniuriosa.
 
Capitulum VI
 
DE SALUTACIONIBUS AD MILITES, CIVES TERRARUM ET
DOMICELLOS
 
1. Et primo quomodo scribitur militibus
 
Militibus scribitur isto modo: Nobili et potenti militi domino
Anthonio de Venetiis; vel sic: Nobili viro militari gloria refulgenti
domino Guidoni domini Ingelfredi; vel sic: Cingulo decorato milicie
viro nobili et potenti domino Alveno .S. salutem et gubernare feliciter cingulum glorie militaris. Si autem fuerit miles et iudex, utendum
est adiectivis ad utrumque relatis, ut: Nobili et sapienti viro domino
Prelati de Caddis militi, et domino legom, talis salutem et felicia felicibus
cumulare, vel honoris culmen et gloriam dignitatis. Si vero fuerit
aliquis nobilis et non miles vel iudex, sic dices: Multe probitatis et
nobilitatis viro domino Vitaliano de Lemitis; vel sic: Magne nobilitatis
et potencie viro, vel sic: Clari nominis et honoris inmensi viro
domino .T. per salutem adipisci feliciter gloriam militarem, vel salutem
et eventum prosperitatis ad vota, vel talis seipsum ad obsequia
grata promptum, vel vite longitudinem et copiam prosperorum.
 
2. Qualiter scribitur aliis civibus grossis
 
Civium, autem, civitatum status et condiciones considera et, sicut
unicuique convenit, tribuas adiectiva: Viro laudis multiplicitate circumdato
domino .C. honorabili civi Lucano, vel sic: Probitatis et
gracie titulis insignito tali; vel sic: Multe virtutis et circumspeccionis
viro tali, vel probo viro tali, vel honorato viro tali; vel sic: Mire

Torna all'inizio