notat hominis, quem cum deus iuxta Ecclesiasten simplicem rectumque 
condiderit, ipse postmodum amfractuosis et infinitis se questionibus 
immiscere temptavit. 
II. De re nominis. 
De nomine rei brevi consideratione proposita iam de re nominis 
tractatus adiungatur, eo videlicet distentior, quo res quelibet omni suo 
nomine perhempnior habetur. Pax igitur generalissime demonstrata rei 
naturalis est qualiscumque tranquillitas sive concors aliquorum inter se 
numero differentium habitudo. Et primus quidem terminus pacem 
adliminat singulis omnium; secundus vero eam licet non singulis, 
multitudini tamen plurium et universitati contribuit singulorum. 
Adeo autem magnum dulceque est ipsum bonum pacis, ut nemo tam 
perditus tamve efferus sit, quin optinere bonum hoc appetat et gaudeat 
de optento. Etsi enim plerique, sicut testis est Paulus, sine affectione, 
sine federe sint, nullum volentes cum aliis vel humanitatis affectum vel 
commercium adunare concordie, qualem Cacum, illum semihominem, et 
Timonem Atheniensem fuisse referunt; nullus tamen est, qui apud 
seipsum habere pacem non diligat, dum concussionem suam, perturbationem 
et inquietudinem convincitur exhorrere. Quo fit, ut etiam qui bella 
volunt pacem cupiant per bella mercari. Nam et illi, qui pacem, in qua 
sunt, perturbari desiderant, non pacem oderunt, sed eam pro suo habere 
malunt arbitrio commutatam. 
Non solum vero creature rationales, sed etiam rationis expertes et 
quecumque naturaliter sunt, pacem appetunt et pacis amant sinibus
  |  
  |