Prisci Latini proprie appellati sunt hi, qui, priusquam conderetur
Roma, fuerunt.
Priscus Tarquinius est dictus, quia prius iuit, quam Superbus
Tarquinius.
Pristinum ab eo venit, quod est prius; pari modo et prior.
Proletarium capite censum, dictum quod ex his civitas
constet, quasi prolis progenie; idem et letanei.
Procitare saepe prolicere, id est producere.
Prologium principium, proloquium. Pacuvius (383): “Quid
est? Nam me exanimasti prologio tuo.”
Prolugere dicuntur, qui solito diutius lugent.
Proeliares dies appellantur, quibus fas est hostem bello
lacessere. Erant enim quaedam feriae publicae, quibus nefas
fuit id facere.
Provinciae appellantur, quod populus Romanus eas provicit,
id est ante vicit.
Protinam protinus. Terentius (Phorm. 190): “Protinam me
coiciam in pedes.”
Pruina dicta, quod fruges ac virgulta perurat.
Prugnum pronum.
Propages progenies a propagando, ut faciunt rustici, cum
vitem vetulam subprimunt, ut ex una plures faciant.
Propetrare mandare, quid perficiatur; nam impetrare est
exorare et perpetrare perficere.
Propudium dicebant, cum maledicto nudare turpitudinem
volebant, quasi porro pudendam. Quidam propudium putant
dici,a quo pudor et pudicitia procul sint.
|
|