Sed sciendum, quod cum in homine sit duplex natura, scilicet interior, videlicet
rationis, quae dicitur homo interior; et exterior, scilicet natura sensualis, quae
dicitur homo exterior: plus homo debet diligere se quantum ad naturam interiorem
quam quantum ad naturam exteriorem; et ideo ea quae sunt bona naturae interioris,
plus debet optare quam ea quae sunt bona sibi secundum naturam exteriorem.
Omnia autem opera virtutis sunt sibi bona secundum interiorem naturam, inter
quae etiam sunt illa quae quis ad amicum operatur; et ideo plura bona exteriora
sunt impendenda amicis quam nobis ipsis, inquantum consistit in hoc bonum
virtutis, quod est nostrum maximum bonum; sed de bonis spiritualibus semper
plus nobis quam amicis impendere debemus et velle, et similiter etiam de malis
vitandis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod in amore amatum, ut amatum, potius est quam
amans ut amans. Sed quia, ut amans est etiam amatum a seipso; ideo potius
potest esse in amore, inquantum est amatum, quam amatum extrinsecum, et
magis collocatur in ipso affectus amantis quam in exteriori amato.
Ad secundum dicendum, quod quamvis bonum quod ego habeo, possit in proximo
perfectius inveniri quam in meipso, tamen in me semper invenitur perfectius
ut proprium: quia bonum quod est in ipso, non est meum nisi per similitudinem.
Bonum autem quod est in Deo, est meum etiam secundum causam.
Ad tertium dicendum, quod tradere seipsum morti propter amicum, est perfectissimus
actus virtutis; unde hunc actum magis appetit virtuosus quam vitam
propriam corporalem. Unde quod aliquis vitam propriam corporalem propter
amicum ponit, non contingit ex hoc quod aliquis plus amicum quam seipsum
diligat; sed quia in se plus diligit quis bonum virtutis quam bonum corporale.
Ad quartum dicendum, quod in hoc ipso quod homo non vult esse onerosus
amico, tristitias suas communicando eidem, sed magis beneficus et delectabilis,
secundum virtutem operatur; et ita spirituale bonum plus sibi quam amico tribuit.
Ad quintum dicendum, quod de bonis spiritualibus magis nobis impendimus
quam amicis; de corporalibus autem magis amicis quam nobis, ratione iam
dicta in corp.
Ad sextum dicendum, quod conversatio cum amicis est nobis delectabilis,
inquantum cognoscimus bonum ipsorum, quod nobis quasi nostrum complacet.
Et quia per visum melius cognoscuntur res quam per alium sensum; ideo amici
magis se videre desiderant; et quia magis potest homo cognoscere quae sunt
alterius quam quae propria, ideo magis delectatur in conversando ad amicum
quam etiam ad seipsum: quamvis virtuosus ad seipsum delectabiliter conversetur,
inquantum in seipso considerat memoriam, et propositum, et spem bonorum,
quae ei delectationem ingerunt, ut dicitur in 9 Ethic.
|
|