Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
LANGIA fons est in Nemea silva quem penes agon annuus
celebrabatur Archemoro Lycurgi filio, a quo postmodum Archemorus
denominatus est.
LARINE fons est Attice regionis.
LERNEUS fons est quem aiunt Neptunum, postquam
Amymonem filiam Danai a Satyro liberatam compressit, locum
tridente percussisse et fontem produxisse Lerneum et eum qui
ex eo progreditur fluvium Amimonem a compressa virginem
nominavit. Hunc tamen aliorum secuti opinionem supra
Amimoneum scripsimus fontem.
LETHNUS fons est Arcadie cuius aquas aiunt abortus fieri
non pati.
LEUCOGEI fontes inter Puteolos et Neapolim sunt qui oculis
medentur egris.
LIBETROS Magnesie fons est Musis sacer, a quo Muse dicuntur
Libetrides.
LINUS Arcadie fons qui abortus fieri non patitur.
LIRIOPE fons est in quo aiunt se primo vidisse Narcisum et
amore sui captum cum penes occubuisse.
MAGIA Sycilie fons est in agro Syracusano.
MARSIA fons est in Frigia ad Cilenarum oppidum.
MELLE fons est in Estiato ex cuius aqua si biberint nigre
oves albe efficiuntur.
MENAIS fons est in Sycilia apud Leontides, per quem iurare
timent.
MESSEIS Thessalie fons est.
MOLUS fons est in insula Delo, quem aiunt eodem tempore
cum Nylo flumine crescere atque decrescere.
MITURNION fons est in Argolico sinu.
NASTO fons est in tribu Beniamin, quem alii Napto
vocant.
NEMINICA fons est in agro Reatino.
NEPTUNUS fons fuit apud Terracinam, ex quo qui inadvertentes
biberint occidebantur, quam ob rem ab antiquis obstructus
est. Hunc sopra Anxurem nominavimus.
|
|