Franciscus Nelli: Epistolae ad Franciscum Petrarcam

Pag 200

XII


AD EUMDEM. XIIa.
 
Puerum tuum diutius et auidius expectaui;
nec venii. Precor domine mi, ne illum alio
quam ad domum quam inhabito diuertere mandes,
nisi me cruciatum reddere uelis.
Restat de breuiario disserendum. Credebam
te tacitum in hoc munusculo, nec reuixisse
loquacem. Nunc quia me cogis alloquar: tu
uide ne me irritatum audias. Per amicitie tue
reuerende dulcedinem, qua nichil michi
optabilius hac luce successit, affirmo quod liber
ille apud me liber erat; et ideo tunc alienum
finxi, uerens ne tu illum ex modestia tua renueres,
et compatiens importuno uolumini quod habebas.
Credo equidem te credere, illum preter me,
nulli obnoxium fore librum. Sed quod hoc adeo
dicis, ut sine rubore exigam precium, quod

Torna all'inizio