Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 65


priorem debere facere superius dictum est, cum in tractatu mensis
nouembris de hoc interuallo sermo fuisset. Facit et aliam circam, cum
tardantibus Uesperis seruitores nocte in refectorio cenant et fratres, qui
maiori cenae interfuerunt, accensis luminaribus in capitulo eos exspectant.
Circumit enim tunc superius dicta loca obseruans ne aliqui, qui cum
caeteris in capitulo sedere debeant, ociosis uerbis aut alicui uanitati
intendant. Quod cum accidit, si tanta noctis obscuritas est, accendantur
luminaria in monasterio, claustro, dormitorio, ut exeuntes ab utraque
cena uideant quo procedant. Seruitores uero surgentes a cena ante
capitulum tunc ad monasterium uadant. Et dum transeunt ante capitulum
incuruati eant, quoadusque pertranseant. Ante introitum tamen capituli
se erigant et solito more ad orientem uersi humiliter inclinent. Fratres
quoque, qui in capitulo sedent, surgentes a sedibus suis illis transeuntibus
humiliter se inclinare debent.
Quaecunque maior prior dum in monasterio est, concedere potest uel
prohibere, ulcisci culpas uel indulgere, haec quoque prior claustri
absente eo facere potest exceptis maioribus causis, quas uel ipsius
maioris prioris uel abbatis iudicio reseruare debet. Ubicunque uel in
refectorio uel in capitulo, siue in claustro siue extra claustrum assurgi
debet maiori priori ut superius dictum est, absente ipso maiore priore
huic assurgi similiter debet.

<DE CIRCUMITORIBUS>


Circumitores monasterii, quos alio nomine circas uocant, iuxta sancti
Benedicti praeceptum certis horis circumire debent monasterii officinas,
obseruantes incurias et negligentias fratrum et statuti ordinis praeuaricationes.
Isti eligantur de totius monasterii melioribus et prudentioribus, qui nec
maliciose pro priuato odio unquam clamorem de quolibet faciant nec
pro priuata amicitia negligentias aliquorum taceant. Numerus eorum
sit secundum facultatem loci et necessitatem rei. Hi religiose et ordinate
maxime in circumeundo debent incedere et exemplum religionis uidentibus
ostendere. Dum circumeunt nulli signum faciant, nulli quacunque

Torna all'inizio