25.  Et lugeam multos . Cum dicit ut lugeam multos, 
eis probat quosdam ex his egisse poenitentiam,  
quosdam non egisse. Quod Novatiano adversum est, 
qui dicit fornicatores non posse peragere  
poenitentiam. 
26. LANFR.  Et non egerunt poenitentiam . Hinc  
comprobatur falsum esse quod perverse intelligentes  
inconsiderate attestantur Apostolum in Epistola sua  
ad Hebraeos scripsisse lapsos renovari ad poenitentiam  
non posse. 
CAP. XIII.—1. LANFR.  Ecce tertio hoc . Non dicit  
quod bis venerit, et tertia vice venturus sit, sed  
quod bis se praeparavit, et venire non potuit, sed  
hoc tertio apparatu venturus sit. 
2.  Ut praesens vobis . In primo adventu suo in praesentia 
omnium bis praedixit quod subsequitur. 
3. AMBROS.  An experimentum?  Probationem quaerunt 
Christi loquentis in Apostolo, dum praeceptis  
non obediunt, volentes probare si audet vindicare. 
4. LANFR.  An experimentum quaeritis , id est,  
vultis experiri saevitiam meam vindicando in vos?  
 Christus loquitur , dicit ad exaggerationem. 
5. AMBROS.  Sed potens est . Potens est in his  
Christus, quia viderunt in nomine ejus mortuos  
suscitatos, daemones fugatos; haec omnia virtutis  
sunt, non infirmitatis. 
6. LANFR.  Nam etsi crucifixus est . Quasi aliquis  
diceret: Quomodo eum non infirmari dicitis, sed  
potentem esse, quem constat esse crucifixum? 
7.  Sed vivit ex virtute Dei . Vivit, id est, vigore et  
fortitudine plenus est. Sicut ad Hebraeos:  Vivens est  
 enim sermo Dei et efficax ex virtute Dei, ex verbo  
 Patris, ex quo assumptus est . 
8.  Infirmi sumus . Non est, inquit, mirum si Christus 
ex virtute divinitatis potens est; cum nos infirmi  
ex eadem virtute fortes simus. In  illo , id est, 
  |  
  |