Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 265

Liber III


non eundem sensum feceris. Aliud est: "Non omnis qui literas discit, doctus est". Item, non idem est: "Ego te non vidi"; et: "Non ego te vidi". Posterius enim plerunque interrogat. Videndum item est, ne sensum in aliarum quoque dictionum ordine prvertamus. Nam si velimus dicere: "Ego non solum te, sed tuam quoque familiam diligo", non recte sic dicemus: "Ego te non solum diligo, sed tuam quoque familiam"; nec sic: "Ego te non diligo solum" et cetera. Verbum enim diligo aut utrique postponendum, ut in principio fecimus. Sed haec, quoniam et plura sunt, quam ut breviter comprehendi possint et a nobis magna ex parte in libris de elegantia linguae latinae pertractata, non sunt hic latius repetenda. Illud autem in ordine observandum est, ut semper crescat in verbis sententiisque oratio, ut: "Homo prudentia, mansuetudine, modestia atque omni virtute praeditus". Virtus enim et ea quae dicta sunt et alia multa complectitur proptereaque primo in loco ponenda non erat. Contra nonnunquam particularia, quam universalia, vehementiae plus habent proptereaque posteriore

Torna all'inizio