Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 4

Liber I


Secundo Pont. Max. tanquam haereditarium munus accepisti; qui quidem, in maximis regendae Christianae Reipublicae et totius pene terrarum orbis administrandi laboribus ac occupationibus positus, ea, per quae ad locum illum pervenerat, literarum studia nunquam deservit. Habes tamen a benignitate quadam naturae tuae et ingenii magnitudine, ut a studiis illis, quae tu optima atque religiosissima esse sentis, distrahi avocarique non possis. Perge igitur pater optime, ut facis; perge, inquam, tibique persuade id quod divinitus a Salomone primum, deinde etiam a Platone est dictum: sapientiae possessionem esse omni auro divitiisque meliorem; speraque fore, ut eius rei fructus, quanquam nunc magnos percipis, maiores tamen in dies singulos uberioresque percipias. Ego quidem, quanquam neque doctrinae neque ocii ad contemplandum satis habeo, eius rei tamen incredibilem quotidie fructum capio. Nam quum ab ineunte aetate sim in maximis semper angustiis ac laboribus corporis animique versatus, cum ob naufragium rei familiaris nostrae, tum ob hanc, quae totum corpus aggravat, caecitatem, unum hoc literarum praesidium, unum hoc solatium semper habui, quo calamitates omnes et praesentes constantissime toleravi et adventantes fortissime repuli. Hodie quoque quum nihilo minus atque haud scio an etiam

Torna all'inizio