Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 617


XVI. rex. Rotharus sextusdecimus rex Longobardorum, qui fuit fortis et iustus, sed
Arrianus; et tunc fere in qualibet civitate Longobardorum erant duo episcopi, unus catholicus et
alius Arrianus. In civitate Ticinensi apud basilicam sancti Eusebii Anastasius Arrianus episcopus
resedit, sed postea ad fidem catholicam est conversus, et tunc alter episcopus catholicus. Codicem
conposuit Rotharus legum, qui Longobarda vocatur. Anno LXVII. ab introitu Longobardorum
in Ytaliam multa subiugavit; et cum regnasset an. XVI, regnum Longobardorum Rodoaldo filio
suo reliquid.
XVII. rex. Rodoaldus decimus septimus rex Longobardorum regnavit an. V. Cuius uxor
Godiperga ecclesiam apud Ticinum sancti Iohannis construxit. Interim Simsebinus princeps
Gothorum multas in Yspania urbes sibi subiecit et Iudeos sui regni ad fidem convertit. Eraclio successit
Eraclonus filius, qui regnavit an. II, deinde frater eius Constantinus, qui regnavit men. VI.
Cui successit filius equivocus, Constans etiam nominatus. Hisque temporibus fuit Rome papa
Deusdedit; cui successit Bonifacius papa Vus; post eum successit Honorius papa primus;
post quem successit Severinus papa; et post eum Iohannes papa quartus; et post eum Theodorus
papa primus. Et si vis aliquid scire vel invenire de gestis, que fuerunt
eodem tempore, recurre ad librum hystoriarum supradictorum pontificum Romanorum,
et omnia ibi reperies quod queris.

LXVII. De Constantino qui et Constante.


Anno Domini DCXLVIIII. Constantinus, qui et Constans, apud Constantinopolim regnavit an
XXVIII, qui fuit hereticus. Cuius temporibus Martinus papa fuit primus, quem, quando missarum
sollempnia celebrabat, spatarius quidam occidere voluit, sed percussus aorisia eum viditi non
horruit. Demum Constantinus eum misit in exilium, ubi migravit ad Dominum et miraculis corruscavit;
cui successit Eugenius papa primus, canonum scientia plurimum eruditus. Et post eum
Vitalianus, qui cantum conposuit, quo hodie Romani utuntur. Huius Constantini temporibus regina
Persarum nomine Cesara privato habitu Constantinopolim venit et baptismum, quem desiderabat, accepit;
quam augusta de fonte levavit. Quod audiens rex Persarum legatos ad augustum pro uxore direxit;
legati reginam petunt. Imperator se reginam ignorare fatetur, sed mulierem noviter baptiçatam
ostendit. Quem legati cognoscentes venerantur; supplicant, ut revertatur. Que respondit: Nuntiate
regi vestro, nisi crediderit in Christum, me ulterius consortem habere non poterit. Quid plura? Rex
cum LX milibus hominum Constantinopolim venit et cum omnibus baptiçatur, ab augusto de fonte
levatus; cum uxore remittitur honoratus.
XVIII. rex. Aripertus decimus octavus rex Longobardorum, qui successit Rodoaldo, et
condidit oraculum sancti Salvatoris apud Ticinum; et cum regnasset an. IX, regnum duobus filiis
Bertarith et Gondiperto reliquid. Gondipertus Ticini, Bertarith sedit Mediolani. Sed Grimoald dux
Beneventanus Gondipertum fraudulenter occidit; quo audito fugit Bertarith Mediolanensis, et stetit
XVIIII. rex. Grimoaldus XVIIIIus rex Longobardorum regnavit, qui Francos in Ytaliam
venientes multa cede prostravit iuxta civitatem Astensem. Constantinus igitur, ut Ytaliam a Longobardorum
manibus eriperet, Athenas venit et mare transiens Tarentum applicuit, et quendam heremitam
consuluit, si gentem Longobardorum posset viriliter superare. Qui respondit, quod gens Longobardorum
modo superari non posset, quia beatus Iohannes Baptista pro eis continue intercedit, eo quod regina
basilicam eius in Moedicia construxit. Progrediens inde Luceriam civitatem destruxit, Agerunciam civitatem
sane capere nequivit. Beneventum obsedit, ubi Romoald Grimoaldi regis filius ducatum habebat. Romoaldus
itaque Grimoaldo patri suo nuncium direxit, auxilium peciit; rex festinavit. Imperator Neapolim se recepit
et inde, bello cum suo dampno peracto, Romam perrexit. Cui papa Vitalianus cum clero devote occurrit et
populo. Imperator beato Petro pallium obtulit auro contextum; et cum mansisset Rome diebus XII, ornamenta

Torna all'inizio