Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 98


contemptum: et indignatus de turpitudine eius, voluit
eum invadere. rex autem timens, fugit: et quia credebat
se non posse fugere manus illius Ducis, clausit se in
quadam domo, et cum toto thesauro, et omnibus supellectilibus
suis, se combussit. Sensibiliter enim videmus,
quod dediti voluptatibus sensibilibus, contemnuntur.
Immo quia intemperati iniuriantur aliis, in personis
maxime coniunctis, ut in uxoribus, et in filiabus: maxime
provocant alios contra se. Et quia potissime timendum
est regibus et principibus, ne furor populi incitetur contra
eos, maxime expedit eos temperatos esse.
Quid est liberalitas, et circa quae habet esse, et
quomodo possumus nosipsos liberales
facere. Cap. XVII.

Numerabantur superius duodecim virtutes, inter
quas (ut dicebatur) quatuor erant Cardinales et
principales; videlicet, Prudentia, Iustitia, Fortitudo, et
Temperantia. Postquam ergo diximus de his quatuor
virtutibus, et ostendimus quomodo reges et principes
illis virtutibus decet esse ornatos. Reliquum est pertransire
ad virtutes alias. Virtutes autem aliae vel respiciunt
exteriora bona, vel exteriora mala. Si exteriora bona,
illa vel sunt bona secundum se, vel in ordine ad aliud.
Primo ergo dicemus de virtutibus respicientibus exteriora
bona secundum se. Postea determinabimus de virtutibus
respicientibus exteriora bona in ordine ad aliud.
Bona autem exteriora vel sunt utilia, ut pecunia, et divitiae,
et omnia quae numismate mensurari possunt: vel
sunt honesta, ut honores. Primo ergo dicemus de virtutibus
respicientibus bona utilia: et postea de respicientibus
bona honesta. Incipit enim nostra cognitio a sensu.
cum ergo bona utilia sensibiliora sint honestis, prius determinandum

Torna all'inizio