nec memor eris iniurie civium tuorum. Item Eccli. X: Omnis
iniurie proximi ne memineris et nichil agas in operibus iniurie.
Quod tu male observasti, et ideo do tibi penitentiam ut per
totum annum non bibas nisi aquam; sicut tu inique egisti
contra proximum et fratrem tuum, ita tibi fiat, ut impleatur
verbum Domini quod habetur Luc. VI: Eadem quippe mensura
qua mensi fueritis, remetietur vobis. Et si de cetero aliquis leserit
te, iniuriam inferendo, noli ulcisci, sed reclama ad prelatum
tuum, et ipse tibi iustitiam faciet'.
De vita vero imperatoris Friderici, quod terminetur secundum
Ysaiam, sic habes, ubi loquitur de onere Tyri, Ys. XXIII: Ecce
terra Chaldeorum, talis populus non fuit. Assur fundavit eam.
Et infra post pauca: Et erit: In die illa in oblivione eris, o Tyre,
LXX annis sicut dies regis unius. Nota quod in verbis istis abbas
Ioachim pro terra Chaldeorum Romanum intelligit et sumit imperium,
pro Assur ipsum Fridericum imperatorem, pro Tyro Siciliam,
pro diebus regis unius totam vitam Friderici, pro LXX annis
terminum vite a Merlino taxatum.
Quod Fredericus imperator non ab homine debebat interfici, sed a Deo,
sicut impletum est.
Quod autem Fridericus non ab homine interfici debeat, sed
tantum a Deo, sic dicit Ys. XXXI: Et cadet Assur in gladio non
viri, et gladius non hominis vorabit eum. Et fugiet non a facie gladii,
et iuvenes eius vectigales erunt. Et fortitudo eius a terrore transibit,
et pavebunt fugientes principes eius. Dixit Dominus, cuius ignis
est in Syon, et caminus eius in Ierusalem». Et dixit frater Hugo:
«Ista impleta fuerunt in Friderico maxime apud Parmam, quando
a Parmensibus fuit fugatus, et Victoria civitas eius destructa.
Sed et principes et barones regni ipsius pluries voluerunt eum occidere
et non potuerunt». Audiens hec frater Petrus subrisit et
dixit: «Ista verba illis narrare poteris, qui tibi credunt, michi
autem nunquam persuadere poteris ut tibi credam». Cui dixit
frater Hugo: «Et quare? Non credis prophetis?». Respondit frater
|
|