quia plus in mente relinquitur quam in oratione ponatur, ad
significandum mittentis affectionem tantam quod lingue non
possit offitio explicari. (6) Nobis autem videtur quod huius defectus
alia sit natura, scilicet quia per verbum negotium designatur
et nomen pertinet ad personam; sed in salutatione quidem
non de negotio agitur sed persona et ideo fuit necesse ibi
nomina personarum et non verbum inseri principale, ne in salutatione
agi de negotio videretur.
13. (1) QUE PERSONA CUI PREPONATUR VEL POSTPONATUR
ET DE NOVEM ORDINIBUS SPIRITUALIUM PERSONARUM.
(2) Ordinatio debita est precipue in salutatione servanda,
quia per talem ordinem quedam preminentia vel subiectio importatur.
(3) Unde cum personarum quedam sint maiores, quedam
pares, quedam inferiores, illud generaliter est tenendum
quod quandocumque par pari scribit nomen recipientis est sine
dubio premittendum, nomen vero mittentis posterius ordinandum.
(4) Similiter, si minor scribat maiori, semper nomen maioris
in salutationis ordine premittatur. (5) At si maior minori scribat,
ut apostolicus patriarche, patriarcha primati, primas archiepiscopo,
archiepiscopus episcopo, episcopus archidiacono, archidiaconus
diacono, diaconus subdiacono, subdiaconus aliis inferioribus,
nomen superioris, id est mittentis, est recipientis nomini
|
|