graves casus administrabant". Atque haec gr-trikola a Graecis appellantur.
Similiter cadens, quod gr- omoiote ?l ?otongr-omoioteleuton dicitur, est quum plures dictiones in eadem oratione per casus similes efferuntur, ut: "Hominem laudas egentem virtutis, abundantem foelicitatis".
Similiter desinens, quod gr-omoioteleuton vocatur, est quum in easdem syllabas desinunt ea quae casibus carent, sic: "Turpiter audes facere, nequiter studes dicere"; "Vivis invidiose, delinquis studiose, loqueris odiose". Coniunguntur hae duae figurae simul, hoc modo: "Perditissima ratio est, amorem petere, pudorem fugere, diligere formam, negligere famam".
Annominatio, quam gr-paronomasian vocant, est, quum pene eandem dictionem, mutata significatione, per iocum aut per dicacitatem repetimus. Ea fit commutatione, additione, imminutione literarum. ut, "Hic mero, non Homero operam dat". Item: "Hic qui se magnifice iactat, venit a te ante, quam Romam venit". Item: "Hic sibi posset obtemperare, nisi amori mallet obtemperare". Atque huius allusionis plures species sunt, quam ut a nobis breviter explicari possint. Sed ut a lepido ingenio facile excogitantur, sic a stolido frustra conquiruntur.
Definitio est, quae breviter, quid quaeque res sit et quae sit natura eius, ostendit vel dialectico modo
|
|