Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 888


IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 36
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit Magister de virtutibus et donis, hic determinat de connexione
eorum. Dividitur autem haec pars in duas: in prima determinat de connexione
virtutum; in secunda de connexione praeceptorum, quibus actus virtutum
imperantur, ibi: «Cum autem duo sint praecepta caritatis, in quibus... tota
lex pendet et prophetae, advertendum est quomodo hoc fit». Prima dividitur in
duas: in prima probat virtutes esse connexas; in secunda probat eas esse
aequales, ibi: «Utrum vero pariter quis omnes possideat virtutes, an aliae
magis, aliae minus in aliquo fuerint, quaestio est».
Et circa hoc tria facit: primo movet quaestionem; secundo ponit unam opinionem
cum sua probatione, ibi: «Quibusdam enim videtur quod aliae magis aliae
minus habeantur ab aliquo»; tertio ponit aliam opinionem, quae vera est, ibi:
«Alii verius dicunt virtutes omnes et simul et pares esse in quocumque sunt».
Et circa hoc tria facit: primo ponit opinionem cum sua probatione; secundo
solvit probationem primae opinionis, ibi: «Cum ergo dicitur aliquis aliqua
praeeminere virtute... secundum usus exteriores accipiendum est»; tertio confirmat
per auctoritatem, ibi: «Secundum hunc modum, scilicet secundum rationem
actuum exteriorum (excellere dicitur) ut alibi Augustinus dicit».

Torna all'inizio