37. Ibi iuxta sunt caballi marmorei. Ad quid autem homines et
caballi facti sunt nudi, audi; et quid sit, audi, quod ante caballos
quaedam femina serpentibus circundata sedet, habens conc[h]am ante
se. Temporibus Tyberii imperatoris venerunt Romam duo philosophi
iuvenes, Praxitelus et Fidia. Quos imperavit ad se, evocans
de eis: «Cur nudi inceditis ? » Qui respondentes dixerunt: « Quia
omnia nobis nuda et aperta sunt, et pro nichilo mundum tenemus.
Idcirco nudi incedimus, et nichil possidemus. Quia quicquid
tu in secreto dixeris, nobis apertum est, usque ad unum
verbum ». Quibus imperator ait: « Si quod dixistis impleveritis,
quodcumque pecieritis, tribuam ». Tum illi: « Nullam pecuniam,
sed nostram memoriam postulamus ». Altera autem die
adveniente, per ordinem retulerunt imperatori quicquid in illa praeterita
nocte consiliatus est. Ob quam rem fecit eis promissam
praelibatam memoriam eorum, sicut postulaverant; equos videlicet
nudos qui calcant terram, id est potentes huius saeculi, principes
qui dominantur in hominibus huius mundi. Veniet rex potentissimus,
qui ascendet super equos, id est super potentiam principum
huius saeculi. In hoc seminudi, quod stant iuxta equos et altis
brachiis et replicatis digitis numerant ea quae futura sunt; et sicut
ipsi nudi sunt, ita omnis mundialis scientia nuda et aperta sit mentibus
eorum. Femina circumdata serpentibus sedens habens, conc[h]am
ante se, significat ? praedicatores qui praedicabunt eam, ut quicumque
ad eam ire voluerit, nequaquam possit, nisi prius lavetur
in conc[h]a illa.
|
|