Paulinus Aquileiensis: Carmina

Pag 125


68. Incola idcirco fuit Israhel in Aegypto,
auxit eum deus nimis uelut caeli sidera.
Ioseph mortuus est senex atque plenus dierum,
aromatibus conditus positus in loculo.
69. Priusquam hic moreretur, dixit suis fratribus:
“Scio quia uisitabit uos deus altissimus.
Absportate hinc uobiscum mea ossa, obsecro,
quod non mihi, sed proderit uobis in perpetuum.”
70. Hanc nos storiam succincte strictimque transcursimus
magnis sed sacramentorum plena est mysteriis,
altius sonat de Christi passione mystice,
qualiter redemit mundum precioso sanguine.
71. Gloria et honor deo patri sit altithrono,
unigenito sit uirtus, decus et imperium,
sit paraclito potestas in altis spiritui,
sanctae quoque trinitati laus per omne saeculum.

Torna all'inizio