dixerat superius: "Voca nomen filie: Absque misericordia, quia 
non addam ultra facere misericordiam domui Israel, sed oblivione 
obliviscar eorum et domui Iuda miserebor", sane quia futurum 
erat circa finem seculi ut decem tribus convertantur ad Dominum. 
Post multa que loquutus est super fornicationibus Israel, adiecit et 
ait: "Et erit in die illo, ait Dominus, vocabit me: Vir meus, et 
non vocabit me ultra: Bahalim. Et auferam nomina Bahalim de 
ore eius". Et post pauca: "Et sponsabo te michi in sempiternum, 
et sponsabo te michi in iustitia et iudicio"; et infra: "Miserebor 
eius, que fuit Absque misericordia, et dicam Non populo 
meo: Populus meus es tu; et ipse dicit: Deus meus es tu". 
Igitur in isto loco populus Israel, qui colligendus est ad Dominum 
circa finem, populus Domini dictus est, supra vero non Israel, sed 
populus gentilis. Quod autem circa finem convertendi sunt ad 
Dominum filii Israel, in sequentibus ipsius libri apertius declaratur 
cum dicitur: "Dixi ad eam, hoc est ad mulierem fornicariam, 
dies multos exspectabis me, non fornicaberis et non eris viro, 
sed et ego exspectabo te. Quia dies multos sedebunt filii Israel 
sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine 
ephod et sine teraphin; et post hec revertentur ad Dominum Deum 
suum et ad David regem suum, et pavebunt ad Dominum et ad 
bonum eius in novissimo dierum". Igitur in novissimo dierum 
erit Israel populus Domini; nunc vero ubi aliquando dicebatur: 
"Non populus meus vos", hoc est in populo gentili: ibi dicuntur: 
"Filii Dei vivi".
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25
  |