Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 212

libro VII


soli ordine artificiali utuntur, immo etiam oratores. Nam in compositione que reddit constructionem verborum equabiliter perpolitam ordo artificialis est maxime oportunus. (6) Similiter in tribus partibus epistole artificialis ordo sepe servatur, ut iam diximus. (7) In causis etiam multum valet, quia validiora semper sunt in principio et fine ponenda et minus valida debent in medio collocari. (8) Similiter, cum adversario respondemus, ultimam rationem ipsius, in qua forsitan plus confidit, statim debemus a principio, si possumus, confutare. (9) Et quando rem veterem et usitatam narramus, pulcrum est ordinem variare, ut tota iuvenescere videatur. (10) In sermonibus quoque multum expedit ordo artificialis, quia illud ad finem principaliter est servandum quod plus placeat et magis moveat animos auditorum.
3. (1) DE OCTO MODIS ARTIFICIALIS PRINCIPII.
(2) Principium artificiale sumitur octo modis, scilicet a fine, a medio, a proverbio tripliciter sumpto, ab exemplo tripliciter sumpto. (3) Sumitur ergo a fine quando principium ystorie vel alterius rei anticipat suus finis, hoc modo: 'Abraam salvo filio a sacrificio est reversus, qui tamen ea fide Dominum precipientem audierat ut filium immolaret'. (4) Possumus et a medio artificialiter

Torna all'inizio