Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 189


quae tangit Philosophus de iuvenibus 2. Rhetoricorum,
tangit sex mores laudabiles, et sex vituperabiles. Primo
enim sunt iuvenes moris laudabilis, quia sunt liberales.
Secundo, quia animosi, et bonae spei. Tertio, quia sunt magnanimi.
Quarto, quia non sunt maligni moris. Quinto,
quia sunt de facili miserativi. Sexto, et ultimo, quia sunt
verecundi et erubescitivi. Sunt enim iuvenes liberales,
quia non sunt experti indigentia; et bona quae habent, non
acquisiverunt proprio labore. Nam quilibet cum maiori
diligentia retinet facultates suas, quando propter indigentiam
passus est aliqua mala, vel quando facultates illas
acquisivit propria industria, et proprio labore. Nam quod
cum labore acquiritur, diligentius custoditur, immo adeo
quilibet delectatur in proprio opere, quod quicquid sua
industria acquirit, charius possidet. Secundo iuvenes sunt
bonae spei. quod triplici rationi contingit, ut probat Philosophus
2. Rhetoricorum. Sunt enim iuvenes animosi,
et bonae spei primos quia paucorum experti, non inn multis
sunt passi repulsam, ideo credunt omnia obtinere. Sunt
etiam bonae spei, quia in eis multum abundat calor: corde
ergo et aliis mmbris inflammatis ex calore existente
in ipsis iuvenibus, fiunt iuvenes parum vixerunt in praeterito.
et secundum cursum naturalem debent multum
vivere in futuro. Cum ergo memoria sit respectu praeteritorum,
et spes respectu futurorum: iuvenes parum
vivunt memoria, et multum vivunt spe. Non enim multum
delectantur iuvenes in iis quae fecerunt, quia memorantur
se modica fecisse: sed multum delectantur in cogitando,
quae facturi sunt. Sperant enim se magna facere,
quare contingit eos animosos esse, et bonae spei. Tertio
contingit eos esse magnanimos, cuius causa ex praecedentibus
assignatur. Nam ex hoc est quis magnanimus,
quia dignificat se magnis, et ingerit se ad faciendum magna.
Iuvenes ergo, cum sint liberales, et cum sint animosi

Torna all'inizio