Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 39


quasi leo dominabitur omnibus violenter, acuens dentes
in cuiusque fortunas, incursum faciens in omnes amicos
et pariter inimicos
.
5. DIVISIO
Divisio est que rem a re removens utramque
absolvit oratione subiecta, hoc modo: Cur est egris medicina
utendum? Si statutus imminet dies mortis, procul
dubio morientur; et si terminus vite longior est
concessus, absque ulla medicina prorsus evadent
.
6. FREQUENTATIO
Frequentatio est cum res in tota causa disperse
coguntur in unum locum, hoc modo: A quo tandem
vitio abest iste? Sue pudicitie proditor est, aliene
insidiator, cupidus, intemperans, petulans et superbus,
impius in parentes, ingratus amicis, superioribus contumax,
equalibus tediosus, in inferiores crudelis, intollerabilis
quoque cunctis
.
7. EXPOLITIO
Expolitio est eum in eodem loco manemus
et tamen aliud atque aliud dicere tunc videmur.
Hoc fit dupliciter: primo eum eandem rem
dicimus verbis mutatis; secundo cum de eadem
re dicimus diverso modo, verbis pluribus et diversis.
Et iste color ad sermocinantes pertinet et multum
exornat dictatoriam facultatem. Exempla eius non
ponimus causa prolixitatis vitande.

Torna all'inizio