Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 108


AD OBIECTA
Ad primum ergo quod obiicitur, quod debet esse segregatus a peccatoribus,
dicendum, quod verum est, inquantum peccatores sunt, non inquantum homines
sunt: venit enim peccatum destruere et naturam salvare: unde convenientiam
habuit in his quae ad naturam pertinent, sed contrarietatem in his quae ad peccatum
spectant: quia neque contraxit neque commisit peccatum.
Ad secundum dicendum, quod natura humana non fuit infecta originali peccato
nisi secundum quod ab Adam trahitur: unde si Deus unum hominem de limo
terrae formaret, peccatum originale in eo non esset; et ideo satisfactio de originali
non pertinebat indifferenter ad quemlibet hominem, sed ad quemlibet de
genere Adae.
Tertium concedimus.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod nullo modo fuit decens ut Filius Dei in
ipso Adam humanam naturam assumeret propter duo. Primo, quia Adam propria
personalitate perfectus fuit; unde in unitatem personae assumi non posset,
nisi illa personalitas destrueretur, quod non decebat, ut supra, art. 1, quaestiunc.
2, de Angelis dictum est. Secundo, quia cum per assumptionem fiat communicatio
proprietatum, ut quidquid de homine dicitur, de Deo dicatur; sequeretur
ut diceretur, quod Deus peccasset, quia Adam peccavit: quod est
absurdum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod per peccatum Adae fuit infectio personalis in
ipso, et infectio naturae creatae in ipso et propagandae ab ipso: et pro infectione
personali ipse gratia adiutus satisfacere potuit secundum quosdam; sed
requirebatur aliquis qui pro peccato naturae satisfaceret; et ideo non oportuit
quod esset idem in persona cum Adam, sed idem in natura.
Ad secundum dicendum, quod non est inconveniens quod de dignitate illius personae
aliquid pereat ex culpa sua; sed inconveniens est ut aliquid naturae
deperiret, quae cum bona esset, homo male utendo ipsam corrupit.
Tertium concedimus.

Torna all'inizio