iuditium praecedere et sic mundi conflagrationem subsequi. Peracto
quippe iuditio repente ignis erumpens tantum aeris spatium occupabit,
quantum aqua, dum cathaclismus inundaret, ascendit. Quis videlicet ignis
ardebit terram et crassitudinem aeris et sic purgabit electos. Sed quoniam
de die iuditii in epistola, quam ad Blancam scripsimus comitissam,
testimonia scripturarum nonnulla congessimus, tanta quoque eiusdem
thematis apud expositores sacri eloquii reperiuntur, ut intra epistolare
compendium nequeant coartari ad eorum te exuberantia fluenta dirigimus,
et omissis arentibus rivulis de fontibus Israhelite bibere
suademus.
Illud tamen, quod de quindecim signis totidem dierum diem iuditii
praecedentium beatum Yeronimum referre didicimus, hic eisdem verbis
inserere non superfluum iudicamus. Quibus profecto verbis sicut nec
|
|